

Liber Job*
Caput 14: Versus 2
Qui quasi flos egreditur.Quia nitet in carne:Conteritur,quia redigitur in pulverem et putredinem.Et fugit velut umbra.Non soli fugienti, sed umbrae hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit.Et nunquam in eodem statu,etc.[Ibid.]Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit.